Charta qua Mathildis, comitissa Boloniæ, notum facit se recepisse in custodia sua ecclesiam Cluniacensem.
Sciant qui has litteras viderunt vel audierunt, quod ego Matildis,
comitissa Bolonie, amore Dei et exemplo antecessorum meorum, qui ecclesiam Cluniacensem sicut matrem dilexerunt, dedi et concessi et hac mea carta confirmavi eidem Cluniacensi ecclesie quitantiam de omnibus omnino consuetudinibus et exactionibus, tam apud Boloniam et Wicent quam per totam terram meam, videlicet monachis et hominibus suis et omnibus rebus eorum, et ut sint in custodia et conductu meo et potentie comitatus Bolonie in perpetuum sicut corpus meum vel res mee. Hoc autem feci pro salute anime mee et animarum antecessorum meorum, et nominatim comitis Eustachii, qui hanc libertatem eis primo concessit, et hanc elemosinam intuitu caritatis et libera voluntate mea dono, quitto et concedo. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo, mense marcio.
(Au dos:) Carta comitisse Bolonie, quod possessiones ad Cluniacum pertinentes, in potestate sua sitas, debet fideliter custodire.