Charta qua Alindrada et Bernardus, uxor et filius Hugonis, quasdam res in villa Misiriaco monasterio Cluniacensi, pro anima ejusdem Hugonis, dant.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus sancte Dei æcclesie, quod ego Alindrada et Bernardus, filius Hugonis, senioris mei, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum cui vocabulum est Cluniacus, unum mansum quod est situm in villa Misiriaco, cum vineis et planiciis quę in eos donamus, et unum servum, nomine Constabulum, cum uxore et filia. Hunc ergo ad integrum
donamus pro remedio animę jam dicti Hugonis et in locum sepulturę, et pro anima mea filiique ejus supradicti; terminat autem ipsum mansum a mane via publica, a medio die et a sero et ex alia parte de ipsa hereditate; in tali tenore ut nunquam vendatur, nec detur, nec scamietur, sed sit in dominicatu ad usus fratrum. S. Alindradę et Bernardi uxorisque ejus Ylarię, qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Rotlanni presbiteri. S. Adalardi presbiteri. S. Constabuli presbiteri. S. Johannis presbiteri. S. Bainzonis. Data per manus Richardi, levitæ et monachi, III idus julii, regnante Rodulfo rege.