Charta qua Josbert et Adeborc uxor dant Josfredo et Josbergi uxori vircariam in villa Corjoan.
Dilectisimo amico nostro Josfredo et uxor sua Josbergi et filiolo nostro Josbert, emtores, ego is nominibus Josbert et uxor sua Adeborc, pro amore et bona volencia que contra vos abeamus, et pro eo quod de sacro fontis tibi levavimus, et pro remedium animas nostras, propterea pro ipsa amore donamus vobis aliquid de redibus nostris, que sunt sitas in pago Ostudonens, in agro Moncioscosens, in villa Corjoan resedunt: oc est vircaria cum superpositum, qui terminat a mane terra Ingeldreane, a medium diem via publica, a sero terra Josfredo, a cercio terra Bernalt et male finalo. Infra istas terminaciones totum at integrum vobis donamus, tradimus adque transfundimus, ad abere, tenire et facere post unc diem quidquid volueritis in omnibus. Si quis vero, et si ego nos ipse, aut ullus omo, aut ullus de eredibus nostris, que contra vos anc contra donacione ista venire tentare calumniare voluerit, aurea uncia media componat, et insuper donacione ista omnique tempore inantea firma estibilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Jospert et uxor sua Ateborc, qui donacione ista fierunt et firmare rogaverunt. S. Ingeldreane. S. Dodono. S. Otbert. S. alio Jospert. S. Aitoart. S. Esteveno. S. Bernart. S. Gondoeno. S. Rainalt. S. Gontart. Eraldus, presbiter, rogatus escripsit, datavit die jovis, kalendas maias, anno X regnante Radolfo rege. S. Odbranno, qui in omnibus consensit.
(Au dos:) Venditio Josbert in Cortjoan.