Charta qua Girbertus et uxor ejus Maria, ex una parte, et Odo, abbas Cluniacensis, ex altera, terras in villa Budonensi inter se commutant.
Placuit atque convenit inter Girbertum et uxorem suam, nomine Mariam, et domnum Odonem, abbatem Cluniacensem, ut inter se
eorum terras cambirent in pago Matisconensi, in agro Galloniacense, in villa Budonense sitas. In primis dedit Girbertus et uxor sua campum unum qui Viniale vocatur; terminatur a mane terra Sancti Vicentii, a meridie terra Sancti Petri et mura finalum, a certio terra Elenæ cum suis heredibus, a sero terra Arnaldi cum suis heredibus. Donamus etiam alium campum in eadem villa; terminatur a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Girbanni cum suis heredibus, a sero terra Naimberti cum heredibus, a certio terra Arnaldi cum suis heredibus. Alium autem donamus campum in alio loco a las Placis vocatur; terminatur a mane rocha nativa, a medio die terra Sancti Petri, a sero via publica, a certio terra Sancti Petri; totum ad integrum hæc supradicta concedimus. Habent hii campi perticas nonaginta unum. Nos quoque donamus vobis Girberto uxorique sue, nomine Mariæ, campum Aburcie vocatur; terminatur a mane terra Franconis, a medio die terra Sancti Johannis, a sero terra Emeltrudis, a certio terra Sancti Vincentii et terra Sancti Mauricii; habet perticas septuaginta VIIII. Infra istas terminationes et perticationes, totum ad integrum; unicuique liceat facere [quidquid voluerit] de hoc quod commutatur. Si quis contradicere huic commutationi ausu temerario voluerit, auri libras II componat, et hec nostra commutatio firma et inconcussa permaneat, stipulatione subnixa. Actum Budono villa publice. S. Girberti et uxoris ejus, nomine Mariæ, qui commutationem istam fecerunt et rogaverunt firmare. S. Constantii. S. Richeldi. S. Archentrudis. S. Arnaldi. S. Ertorminionis. S. Girbani. S. Isnardi. S. Berlandi. Ego Johannes scripsi, ditavi die lune, mense septembri, anno I regnante Luduwico rege.