Charta qua Dodo presbyter quasdam res in villa Carsiniaco monasterio Cluniacensi dat.
Ego, in Dei nomine, Dodo presbiter, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis que [sunt] site in pago Matisconense, in fine Ciciacense, in villa Carsiniaco vocant: hoc sunt tres vineæ et unus campus; terminat vero una vinea a mane de ipsa ereditate, a medio die Sancti Petri et Sancti Jangulfi, a sero similiter Sancti Jangulfi, a cercio via publica; alia vinea terminat de tres partibus de ipsa ereditate, de quarta Sancti Petri; tercia vinea terminat a mane terra Eldegarde, a medio die via publica, a sero Sancti Petri, et a cercio Sancti Quintini. Istas dono vobis ad presente, ut faciatis quicquid facere vultis. Dono etiam vobis in ipsa villa curtilum cum vinea simul tenente; terminat a mane Sancti Jangulfi, a medie et a sero et a cercio via publica. Dono etiam vobis in ipsa villa duas vineas: de ipsis vineis terminat prima a mane et a meridie de ipsa ereditate, a sero et a cercio terra Sancti Jangulfi; alia autem terminat a mane et a cercio de ipsa ereditate, a medio die via publica, a sero Sancti Quintini. Hoc autem vobis dono in ea tenore dum modo vivo teneam; post meo vero discessum, ad supradictum locum perveniat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit, primitus iram Omnipotentis ac sanctorum apostolorum offensam incurrat, sitque pars ejus cum is qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis,» et ne impune secundum mundanam legem transisset videatur, auri L uncias quoactus exsolvat, et intea firma et stabilis permanead, stipulacione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Dodonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Raimberti. S. Oulardi. S. Henrici. S. Diziæ. S. Achardi. S. Henrici. S. Al
buini. Data per manum Teudbaldi, regnante Luduvico anno primo regni ejus.
(Au dos:) Dodo presbiter in villa Carsiniaco.