Charta qua Teza ecclesiam beatæ Mariæ in villa Pradilis, et quidquid habebat in villis Colongias et Cuulatis, monasterio Cluniacensi dat.
Omnipotens clementia Christi, postquam, invidente diabolo, per inobędientiam a patrię cęlestis dignitate ceciderat nostrę conditionis fragilitas, carnis infirmitate velata, ad nos venire dignata, miseriis humanę conditionis compatiendo, multimoda mortalibus tribuens beneficiorum suorum karismata, inter alia ei concessa a suę divinitatis potentissima gratia, hoc quoque est tribuere dignata, videlicet ut de tempora[li]bus bonis unicuique a Deo sibi concessis valeat quisque fidelium optinere permansura et perpetua gaudia. Ait namque, inter cętera bonorum suorum largiflua beneficia, quę nobis ex fonte mise
ricordię ejus gaudemus et gratulamur venisse misericorditer dona: «Facite, inquiens ait, vobis amicos de iniquo Mammona, quatinus a presenti vobis deficientibus vita, recipiant vos hii quibus largiti estis temporalia commoda, in ęterna illa felicia tabernacula.» Quod ego Teza animo perpendens, et enormitatem meorum peccaminum considerans, ultimique diei tremendum judicium expavescens, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, aliquid de mea hereditate quę sita est in pago Matisconensi, in villa Pradilis, hoc est ęcclesiam in honore Dominę Dei genitricis dicatam, cum tota ipsa villa et omnibus appendiciis ejus, cum servis quoque et ancillis in jam dicta villa et in appendiciis ejus manentibus. Dono etiam in villa Colongias quicquid ibi habeo, terram scilicet, servos et ancillas et consuetudines. Dono etiam in villa Cuulatis quicquid ibi habeo, servos et ancillas, terram et omnes silvas de his omnibus supradictis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, pratis, campis, et omnibus terris cultis et incultis, et omnes consuetudines. Facio autem hanc donationem pro remedio animę meę et senioris mei Winibaldi, filiorum quoque meorum Walterii et Warulfi, et filiarum mearum Aremburgis et Bernę, nepotum quoque et omnium parentum meorum, tam vivorum quam defunctorum. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, cum Deo et Sancto Petro rationem habeat, et hoc quod expetit numquam vindicare valeat, sed judiciaria potestate coactus, XX libras auri sive precium illarum persolvat; et ut firmum maneat, tactu proprię manus confirmo. S. Tezę, quę hanc donationem fecit. S. Walterii clerici, filii ejus. S. Stephani de Aziaco. S. Aydoardi. S. Eldigerii. S. Raynaldi.