Charta qua Eldevertus pratum in villa Circiaco monasterio Cluniacensi dat.
In Christi nomine. Ego Eldevertus dono beatissimo Petro apostolo, ad locum Cluniaci, pratum unum situm in pago Matisconensi, in villa Circiaco; in loco sepulturę meę hoc facio, tres partes scilicet illius prati, quod terminatur a mane et meridie terra Sancti Cirici seu rivo currente, a circio increpito. Quod si quis contradixerit, non valeat vendicare quod repetit, sed coactus componat unam unciam de auro, et donatio hęc firma permaneat, constipulatione subnixa. Sed tamen hęc in meos habeam usus dum vixero; post meum vero obitum, ad Cluniacum deveniat ex integro. Actum apud Sanctum Pontium. Signum Eldeverti, qui donationem istam fęcit et firmari rogavit. S. Tetberti. S. Rainardi Berno scripsit anno duodecimo regnante Ludovico rege.