Charta qua Aimardus, abbas Cluniacensis, ex una parte, et Gontardus et uxor ejus Sayra, ex altera, quasdam res in villis Curtiaco et Seia inter se commutant.
Placuit atque convenit inter domnum Emardum abbatem, cum ceteris fratribus Cluniensis cœnobii, et Gontardum, cum uxore sua Sayra, ut vinea cum terra eorum inter se commutant. Dedit domnus Emardus abbas a parte Gontart, cum uxore sua Sayra, terra in pago Matisconense, in villa Curtiaco, qui terminat a mane terra Simforiano, a medio et a sero via publica, a cercio Otbalt cum heris. Econtra dedit Gontardus et uxor sua Sayra a parte domni Emardi abbatis vinea in ipso pago, in villa Seia, qui terminat a mane vinea Arembert, a medio die terra Sancti Vincenti, a sero terra Sancti Petri, a cercio vinea Eurart. Infra has terminaciones, faciat unusquisque de hoc quod acce
pit quicquid voluerint. Si quis vero scammium istum contradicere aut calumniare voluerit, auri libra I componat, et omni tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. Actum Cluniaco villa. S. Gontart et uxor sua Sayra, [qui] fieri et firmare rogaverunt. S. Ingelbert. S. Adalran. S. Adalrico. S. Bernart. S. Ado. S. Ragenart. S. Adalbalt. S. Avelonio. S. Addart. S. Christiano. Datavi in mense januarii, anno XIIII regnante Lodovico rege.
(Au dos:) Eymardus abbas et Gontardus in Curciaco, com[mutatio].