Charta commutationis duorum camporum in villa Malomonte, inter Aimardum, abbatem Cluniacensem, ex una parte, et Constabulum et uxorem ejus Letbergam, ex altera.
Placuit atque convenit inter domnum Emardum abbatem, et Constabulum cum uxore sua Osanna, ut res suas inter se commutare deberent; quod et factum est. Dedit ergo donnus Emardus Costabulo et uxori suę, in pago Cabillonense, in villa Malomonte, campum qui terminat in uno latere et fronte terra Sancti Petri, in alio latere via publica, a quarto fronte terrę Sancti Vincentii; habet in girum perticas XXX. Econtra dedit Costabulus et uxor sua, in ipso pago, in villa Burgolio, campum qui terminat in uno latere et fronte terre Sancti Petri, in alio latere et fronte via publica; habet perticas in girum XXXV. Infra has terminationes, faciat unusquisque de suo quicquid facere voluerit. Si quis vero, si nos, aut ulla persona, hanc cartam contradicere voluerit, non vendicet quod repetit, sed cui litem intulerit auri libram I, et hęc carta firma ac stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Sancti Vincentii castello. S. Costabuli et uxoris suę Osannę, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rotlanni, Leotbaldi. S. Vuicardi. S. Arlolfi, Teotberti, Sigini, Girberti. Data mense januario, anno XIIII regnante Loduvico rege.