Charta qua Pipo, Leucorum episcopus, notum facit Odovinum militem ecclesiam Frodonis villæ monasterio Cluniacensi dedisse.
Pipo, Dei gratia Leuchorum episcopus, et clerus Tullensis universus, omnibus sedis ejusdem catholicis presulibus et clericis in
secula post futuris. Quoniam offitii nostri et ordinis esse cognovi piorum votis annuere et piis eorum operibus perseverantiam atque incrementa pontificali auctoritate providere, notum facio ęcclesię sanctę cunctis fidelibus, quod Odovinus, nobili stirpe progenitus ac militaribus armis precinctus, etc. Ecclesiam itaque de Frodonis villa et partem aloduorum suorum, videlicet in prefata villa tantum terrę, quantum singulis annis sufficere possit duobus aratris, cultis et incultis, silvis, pratis, aquis, aquarumque [decursibus], exitibus et reditibus et utriusque sexus mancipiis cum medietate ęcclesię et omnem fundum quem habebat apud Contrexon, prefato concessit loco. Et quia diocesis nostrę ipsa est ęcclesia, etc. S. P[iponis] episcopi. S. Hugonis primicerii. S. Rachini archidiaconi. S. Liettulfi decani. S. Alberonis archidiaconi. S. Alberonis cancellarii.