Epistola Hugonis, apostolicæ sedis legati, ad Cluniacensem abbatem, qua mandat ei in concilio Carrionensi judicatum esse ut reinvestiretur de monasterio de Corneliana a Suerio, comite, ablato.
Hu[go], sanctæ Romanæ ecclesiæ presbyter cardinalis, apostolicæ sedis legatus, venerabili fratri P., Cluniacensis monasterii abbati, et totius ejusdem monasterii venerabili conventui, salutem in Domino. In concilio apud Carrionem celebrato conquesti sunt nobis U[go], camerarius, et alii fratres vestri se a Suerio, comite, monasterio de Corneliana injuste expoliatos esse. Cujus rei notitiam veraciter indagantes, residentibus nobiscum O. Tarraconensi, R. Toletano, D. Compostello archiepiscopis, ceterisque Hispaniæ episcopis, necnon quampluribus religiosis viris, judicavimus ut reinvestirentur; quod rex et Suerius, comes, hactenus distulerunt. Vos autem super hoc litteras domini Papæ ad utrosque ut revestiamini acquiratis.