Epistola Anselmi, Havelbergensis episcopi, ad Petrum, abbatem Cluniacensem, cui mittit gratulationes suas.
Domino P[etro], venerabili Cluniacensi abbati, A[nselmus], pauper Christi, Havelbergensis ecclesie vocatus episcopus, salutem cum
debita tanti patris reverentia. Sicut plerumque fit, ut alienatio corporum alienationem quoque faciat mentium, ita non nunquam fit ut eadem voluntas mentium dilectionem altrinsecus generet absentium personarum. Inde est, quod nos religionem ac prudentiam persone vestre per venerabilem fratrem Go., Palmensis cenobii priorem, audientes, et animum vestrum ad sublimia et maxima imperii negotia dilatatum intelligentes, scripto saltem noticiam vestri habere cupimus, optantes ut jam aliquando et faciem vestram videre et sanctitatis vestre colloquio frui, et nobis detur et vobis. Noverit enim beatitudo vestra, quod serenissimus Romanorum rex et semper augustus Fr[idericus], ex quo personam vestram semel vidit, semper dulcem de vobis memoriam habuit, et nos, qui circa ipsum aliquando sumus, pro ipsius commendatione propensius vos diligimus, et ad prestandum vobis obsequium semper parati erimus. Vestra igitur interest, ut juxta sapientiam vobis a Deo datam caute ac prudenter ea que tractanda sunt tractetis, quoniam hominem tortuosum et serpentina astucia volubilem et lubriosum reperietis, et de quo dici potest: «Nescio quo teneam mutantem Prothea wultus.» Orate pro nobis et hominibus, amabilis pater.