Privilegium Innocentii papæ III, quo decernit ut capellani qui sunt in ecclesiis subditis monasterio Cluniacensi possint divina celebrare.
Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum, et vota que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Sane nostris est auribus ex parte vestra relatum quod ecclesie vestre sepe pro excessibus vicinorum militum et parrochianorum qui in villis in quibus eedem ecclesie constitute sunt, nullam jurisdictionem vel possessionem aliquam noscuntur habere, interdicti sententie supponuntur. Nos ergo vestro gravamini volentes paterna sollicitudine providere, auctoritate vobis [presentium] indulgemus ut interdictis et excommunicatis exclusis, qui nullum jus vel dominium habent in villis in quibus vestre sunt ecclesie constitute, capellanis earum in ipsis divina liceat officia celebrare et parrochianis ipsarum, qui ob propriam culpam illa non fuerint notati sententia, ecclesiastica sacramenta conferre. Nulli ergo, etc. Datum Rome, apud Sanctum Petrum, II nonas maii, pontificatus nostri anno primo.