Charta qua Bernuerius de Drees posuit in vadimonium in manu prioris de Givriaco quidquid habebat apud eumdem locum.
Notum sit præsentibus et futuris, quod Barnuerius, miles de Drees, posuit in vadimonio quicquid habebat apud Geuvré pro VIII marchis argenti, XX solidis minus, Stephano priori ejusdem domus, tali conditione quod quicquid de eadem gageria de redditu exiret, in elemosinam esset. Hujus rei testes sunt: Guido, dominus de Vergé, archipresbyter Vergei; Petrus de Nui; Belinus, sutor de Geuvré; Robertus, nepos ejus; Bonushomo, filius Bernardi de Belna.