Charta qua notum est Guidonem Bestialem quittavisse monachis Cluniacensibus custodiam de Clermain, etc., cum laude Guichardi de Bellojoco.
Sciant omnes tam presentes quam futuri, quod Guido Bestialis custodiam quam quærebat super villam de Clerman, licet injuste, et exactiones quas ibi faciebat, et custodiam similiter quam super Robertum de Condemina clamabat, et exactiones quas in eum faciebat, licet injuste, omnia dimisit et quitavit, et juravit quod ultra in perpetuum nec ipse, nec heredes ejus aliquid ibi reclamabunt. Dedit etiam domui de Masiliis quinque solidos censuales annuatim in perpetuum, de quibus debet reddere Rainaldus de Fornet XVIII denarios, Johannes de Fornet XII denarios, Vincentius et Bernardus de Fornet XVIII denarios, Girbertus de Fornet XII denarios. Dedit etiam camerariæ Cluniacensi II solidos et IIII denarios, quos debet reddere Hugo Charbonellus. Pro his omnibus misit Guido Bestialis dominum Guichardum de Bellojoco et heredes suos in perpetuum plegios de pace semper observanda. Dominus quoque Guichardus de Bellojoco ad testimonium veritatis et confirmationis, ad petitionem ipsius Guidonis, cartam præsentem sigillo suo roboratam super his omnibus fieri voluit. Actum anno incarnati Verbi Mo CCo primo.